HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXIX: De deserto Aegypti

#Exod. XIII

Igitur cum emisisset Pharao populum, non eduxit eos Moyses per Palaestinam conterminam Aegypto, propter antiquam molestiam, et odium patrum, ne insurgerent Philisthaei adversus eos, sed circumduxit eos per desertum, quod est juxta mare Rubrum, tum pro mandato Domini jubentis, ut duceretur populus ad montem Sinai ad immolandum sibi, tum si poenitentes Aegyptii vellent eos persequi, gravem molestiam sustinerent itineris. Armatique ascenderunt filii Israel de terra Aegypti; multa scilicet supellectile muniti. Tamen alia translatio habet: Quinta progenie ascenderunt filii Israel. Moyses enim a Jacob quintus fuit, vel per tribum Judae a Phares usque ad Salmonem: Quinque fuerunt tantum generationes. Hebraeus habet; quinque generationes ascenderunt filii Israel. Profectique de Sochot venerunt in Etham. Etham civitas erat tunc deserta in capite solitudinis, quae a Josepho Lycus dicitur, ubi et Babylonem postea factam dicit, dum Cambyses Aegyptum vastaret.